Second article test
Et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam
infuso cum dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque
memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt. ergo redeundum ad
textum.
Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt
contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis
rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad
verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus
paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat
aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas
litteras oderit?
Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant Seleucia
opus Seleuci regis, et Claudiopolis quam deduxit coloniam Claudius
Caesar. Isaura enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix
interneciva aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum
pauca.
0 commentaires